Cor Dulce cor amabile
Amore nostri saucium
amore nostri languidum
facsis mihi placabile
sis jesu nostrum gaudium
qui es futurus praemium
sit nostra inte gloria
percuncta sem
percaecula, Amen
Lagu MisaQui Bene Cantat bis Orat :Yang bernyanyi baik sama dengan berdoa dua kali
Cor Dulce cor amabile
Amore nostri saucium
amore nostri languidum
facsis mihi placabile
sis jesu nostrum gaudium
qui es futurus praemium
sit nostra inte gloria
percuncta sem
percaecula, Amen
Jesu, dulcis memoria,
dans vera cordis gaudia:
sed super mel et omnia
ejus dulcis praesentia.
Nil canitur suavius,
nil auditur jucundius,
nil cogitatur dulcius,
quam Jesus Dei Filius.
Sis, Jesu, nostrum gaudium,
qui es futurum praemium:
sit nostra in te gloria,
per cuncta semper saecula.
Amen.
o salutaris hostia
quae caeli pandis ostium:
bella premunt hostilia,
da robur, fer auxilium.
uni trinoque domino
sit sempiterna gloria,
qui vitam sine termino
nobis donet in patria.
amen.
Adoramus te Christe
benedicimus tibi
Quia per santam crucem tuam
redemisti mundum
Domine miserere nobis
Adóro te devóte, látens Déitas,
Quæ sub his figúris, vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.
Visus, tactus, gustus, in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo quidquid díxit Dei Fílius;
Nil hoc verbo veritátis vérius.
Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro fíat illud, quod tam sítio:
Ut, te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen